Hebrews 13

Ab hoc loco moraliter instruit Apostolus, quasi diceret: Quia charitas est habenda, ipsa maneat in vobis, et ut Loth nesciens esse angelos, sciens tamen quis in eis esset. . id est, sicut vobis vinctis velletis subveniri, vel laborantibus. . Postquam sua Hebraei perdiderant, volebant iterum congregare: quod Apostolus prohibet. Sed ne dicerent: Quid si necessaria defecerint? subdit consolationem. Avarus est qui tenax est in largiendo, cupidus in accipiendo. Hoc Deus dicit omni speranti in se, sicut Josue, ita est nobiscum, etc. Derelinqueretur qui fame periret: sed quia hoc non est, ne sit homo cupidus. etc. Homo omnis adversarius, etiam diabolus, qui homo ab officio, eo scilicet quod hominem decipiat. etc. Quia longum est de singulis dicere, monet sequi magistros. etc. Hoc pertinet ad superiorem sententiam, ubi testatus est Deum dixisse: Poterat enim illis videri, quod haec promissio ad Josue tantum pertineret, ad quod respondet, quod et nos juvabit sicut juvit illum. Quasi: Non est dubitandum, quia qui heri, id est in praeterito, adjuvit Josue, hodie, id est in praesenti, adjuvat, et adjuvabit futuros per omnia saecula. . etc. Non studendum escis, quia habemus altare, id est corpus Christi, in fide cujus oblatae preces et operationes sunt acceptae Deo, etc. etc. Id est, observantiis legis, ut qui cibos discernunt et alia hujusmodi legalia servant, quae nomine tabernaculi signat, quia ad tempus sunt imposita; vel, nostrum corpus recte dicitur tabernaculum, quia ad tempus in eo manendum est, et ideo non est ei serviendium in desideriis. etc. Per duplicem allegoriam, quarum una est Veteris, et altera Novi Testamenti, probat corpus Christi non esse edendum ab his qui tabernaculo deserviunt. Ad hoc enim corpora animalium extra castra cremantur, et propterea Christus extra portam passus est, ut nos, qui corpore et sanguine ejus a peccatis mundari volumus, improperia et angustias passuri, tabernaculi delicias deseramus. Christus per illa animalia significabatur. Porta civitatis est sensus corporis, in quorum nullo Christus peccavit: et ideo extra passus. Et nos ostio sensuum vitiis clauso, extra patiamur. . Qui est nobis via, a quo sumimus exemplum, ad martyrium curramus. AUG. Ergo qui timetis Dominum, laudate eum, etc., usque ad cujus invisibilis sacrificii illud visibile sacrum signum erat. Evacuata sententia pravorum de gula, redit ad mores. id est, largitatis in alios. Et si vestra substantia sit ablata, tamen ex his quae habetis eleemosynas date. Hoc supra dixerat: Faciamus utique ista cum gaudio, quando videmus homines proficere in verbis Dei. Tunc enim cum gaudio laborat operarius in agris, quando attendit arbores, et fructum videt; quando attendit segetem, et videt ubertatem. Tunc intelligit quod non sine causa laboravit, non sine causa dorsum curvavit, non sine causa manus attrivit, non sine causa frigus aestusque toleravit. Non dico: non expedit illis, quia etiam illis prodest tristari de vobis. Nam illi praepositi, quando contristantur de malis vestris, expedit illis ipsa tristitia, sed non vobis. Similiter ergo in Dominico agro bonum operemur praelati et subditi, ut similiter de mercede gaudeamus. Superbiam elationemque mentis quorumdam pontificum percutit, qui dedignantur precari subjectos, quatenus pro eis orationes fundant. id est, conscientia nos non accusat, nec nobis conscii sumus quod vobis insidias fecerimus, nihil cum fictione protulimus, nihil negotiationis gratia fecimus. Ne ergo sinistre quid arbitremini. Accusabatur Apostolus quod suam gentem negligeret, sed ostendit se habere affectum ad omnes Judaeos et gentiles, de quorum praeteritis bonis gaudet, eisque in futuro meliora optat. . etc. Nihil enim boni habere potestis, nisi illo praeveniente et subsequente. etc. Quasi: Non potest quisquam longitudinem sermonis abnuere, hoc quippe erat quod adversarii faciebant, et ideo latenter hoc tangit. Sicut generaliter omnibus scribit, ita generaliter omnibus praelatis et subditis salutem optat. Salutare enim est salutem optare. . .
Copyright information for VulgGlossa